ORTHOGRAPHIA

ORTHOGRAPHIA
ORTHOGRAPHIA
pars altera Grammaticae Technicae five Methodicae, de Scriptione est. Exsequuti eam diligenter sunt eruditissimi Grammatici tum Graeci, tum Latini: e Graecis Didymus, Tryphon, Herodianus, Eudaemon, Arcadius, Hyperchio et tor alii, quos laudant Stephanus περὶ πόλεων et Suidas, e Latinis, Verrius teste Tranquillô de Clar. Grammatic. c. 17. 18. et velius Flaccus, Longus, quem Commelinus iuris publici fecit, cum castigationibus Franc. Iunii Biturigis. Item undecim alii, ex quibus sina collegit Cassiodorus:unde sic ipse versibus iis, quos praefationi subiunxit,
Omnia cum Veterum sint deflorata libellis,
Multa loqui breviter sit novitatis opus.
Hôc saeculô quoque varii de illa seripsêre; sed ut priorum industriam vicerat Aldus Nepes: ita eum et alios, longe post se reliquit, Claudius Dausquis, eruditissimis duobus de Orthographia libris: multa etiam Vossius de ea in Originum opere. Ad haec veteres codices MSSi. item saxorum, nummorum, gemmarum, annulorumque Inscriptiones. Convincere quidem hanc doctrinam vanitatis conatur Sextus Empiricus, ἐκ τῆς διαφωνίας, sed quantillum hoc, quod in scribendi ratione fit dissensus. Pertinet ad Orthographiam quoque ratio tum interpungendi, tum scribendi διὰ σημείων sive per notas, de quibus Eruditos et quae supra diximus consule. Et quidem de Interpretatione Aldus ac Vossius de Siglis Val. Probus, Mango, Petrus Diaconus; de Notis, Tullivi Tyro et L. Seneca scripsêre: Erat et scribendi ratio Hieroglyphica, de qua Horapollo: Gerh. Ioh. Voss. de Philologia c. 4. §. 11. et 12. Vide quoque de unoquoque horum suis locis. Addo saltem de Veter. Orthagraphia, iudicium Casrari Barthii Animadversion, ad Stat. l. 2. v. 157. Sane illius (Ε᾿υφανίας) magnam habuit prisca Latinitas, non aliter quam nunc ab ea descendentes idiot smi, rationem; nos vero cum recente nostro prorsus nullam: Etsi quam pauci generosique homines haberemus, quantes putes Larvalium pulverearumque Lamiarum nes clamores sequutures? At Orthographia viris olim magnis parum sollicite curata. Suetonius de et in Octavio c. 88. Orthographiam, i. e. formulam rationemque scribendi a Grammaticis institutans non adeo cristodiit, ac videtur cerum sequi potius opinionem, qui perinde scribendum, ac loquamur, existiment. Porphyrius de Plotino similiter, nihil eum pensi habuisse scribit, ut nitide ant eleganter scriberet: divisionem syllabarum neglexisse: regulas Orthographiae parum curâsse: ad solam denique mentem animum attendisse etc. Vide Casaubon. ad Sutton. d. l.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Orthographia bohemica — De orthographia bohemica (English: On Bohemian Orthography) is an anonymously authored Latin work from the early 15th century, in which the Czech language was given a codified spelling. The reformer Jan Hus is often suspected to be the work s… …   Wikipedia

  • orthographia mutata — with an altered spelling …   Dictionary of ichthyology

  • falsa orthographia non vitiat chartam, concessionem — /folsa orOagrabfiya non vishiyat kartam, °kanses(h)iydwnam/ False spelling does not vitiate a deed …   Black's law dictionary

  • falsa orthographia non vitiat chartam, concessionem — /folsa orOagrabfiya non vishiyat kartam, °kanses(h)iydwnam/ False spelling does not vitiate a deed …   Black's law dictionary

  • Falsa orthographia, sive falsa grammatica, non vitiat concessionem — Neither faulty spelling nor faulty grammar will vitiate a grant …   Ballentine's law dictionary

  • Etymologische Ortografie — ORTHOGRAPHIA 1711 Ein frühes Lehrbuch der Orthographie 1746 Die Orthographie oder Orthografie (gr …   Deutsch Wikipedia

  • Orthografie — ORTHOGRAPHIA 1711 Ein frühes Lehrbuch der Orthographie 1746 Die Orthographie oder Orthografie (gr …   Deutsch Wikipedia

  • Rechtschreibung — ORTHOGRAPHIA 1711 Ein frühes Lehrbuch der Orthographie 1746 Die Orthographie oder Orthografie (gr …   Deutsch Wikipedia

  • Orthographie — ORTHOGRAPHIA 1711 Ein frühes Lehrbuch der Orthog …   Deutsch Wikipedia

  • ORTHOGRAPHE — Manière d’écrire correctement les mots d’une langue. Dans les langues qui possèdent une écriture alphabétique, ce qu’on attend d’une orthographe, c’est essentiellement qu’elle soit claire et pour cela qu’elle soit aussi phonétique que possible,… …   Encyclopédie Universelle

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”